- RUCH
- RUCHinter fabulosas Arabum aves, in extremis Sinarum insulis degit, et alas habet, quarum singulae patent decem cubitorum milia. Unde mercatorem quendam, qui inter Sinas diu vixerat, radicem pennae ex alis pulli eius, novemaquae utres continentem, in Africam Occidentalem detulisse, addunt. Referebat idem, se aliquando venisse ad magnam Sinensis maris Insulam, cum sociis, quo cum appulissent, ut lignum et aqua ex ea sumerent, vidisse tentorium magnum, altum supra centum cubitos, in quo fulgor erat ac coruscatio. Quod mirati cum accessissent, deprehendisse, esse ovum avis Ruch: quod lignis et securibus et batillis et lapidibus percutere non defiisse, donec a pullo divisum esset, qui fuerit instar montis; et quae alia hancin rem habet Damir. Ut iam modestus videri possit Paulus Venetus, qui de eadem ave haec scribit, l. 3. c. 40. Sunt et aliae Insulae ultra Madagascar, versus Meridiem, sed quae difficilime adiri possunt, propter velocissimum maris cursum. Et in illis certô anni tempore apparet mirabilis speciei avis, quae RUC appellatur, aquilae quidem habens effigiem; sed immensae est magnitudinis. Aiunt, qui illas viderunt aves, plerasque alarum pennas inlongit udine continere duodecim passus, spissitudinem vero eius proportionem tenere longitudinis et totum avis corpus proportione respondere. Avis vero ipsa tantae fortitudinis est ut sola sine ullo adminiculo elephantem capiat et in sublime sustollat, atque rursum ad terram evadere sinat, quo carnibus eius vefci possit. Paulo nimirum id affir maverat nuntius quidam Magni Cham Cublai , qui in illis Insulis diu fuerat detentus. Potuit Graeculos aliquis huius fabulae architectus esse, qui avem ita vocaverit ἀπὸ τοῦ ῥύγχους, a rostri magnitudine, quomodo piscis Aegyptius ὀξύρυγχος, ab acuto rostro nomen habet. Et trochi species κλαδαρόρυγχος, a mobilitate rostri. Proprie quidem, Athemaeô teste, ῥύγχος de suibus dicitur: sed et apud eundem melegarisavis ῥύγχος habere legitur. Sam. Bochartus, Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 14. ubi de Avibus fabulosis apud Arabes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.